Latin
viii
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 viii
Unproofread scanNot analysed yet
Dixi probabiliter, quia summum certitudinis gradum habere nequit: cum unius causae plures, &saepe contrarii sint effectus, &unius effectus plures reperiantur causae; quamquam quae reperiuntur, certissima sint. Physica ergo seu Physiologia est, quae circa res naturales earumque phaenomena versatur; res autem naturales sunt omnia corpora; illorumque congeries vocatur, ut diximus, Physica; Ea igitur phaenomena explicat naturalia, idest illorum causas tradit, quamobrem cum in has causas oculos conjiciamus, ipsum in genere corpus examinandum est: Deinde quibus regulis rerum Conditor omnes motus fieri voluerit: quae regulae vocantur leges naturae. Lex autem norma est, secundum quam Deus voluit certos motus semper, idest, in omnibus occasionibus, fieri. Pro investigatione legum naturae tres tradit. regulas Nevvtonus: Prima est, Causas rerum naturalium non plures admittendas, quam quae, &verae sint, &eorum phaenomenis explicandis sufficientes. Secunda; effectuum naturalium ejusdem generis easdem esse causas; Tertia; qualitates corporum, quae intendi, &remitti nequeunt, quaeque corporibus omnibus competunt, in quibus experimenta instituere licet, pro qualitatibus corporum universorum habendas esse. Physicae autem nostrae tres constituimus partes: prima generalem, quae rerum naturalium principia, elementa, &generales qualitates exponit; secunda specialem, quae de corporibus coelestibus, &terrenis specialibus agit. tertia specialissimam, quae de plantis, &animalibus nonnulla tradit. IN