Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 10
Unproofread scanNot analysed yet
Montes decrescunt, &Plana, Vallesque attolluntur.
Prob. 1. Auctoritate Senecae dicentis
Omnia Tempus edax depascitur, omnia carpit,
Omnia Sede movet, non finit esse diu;
Flumina deficiunt, profugum Mare Littora siccat,
Subsidunt Montes, &Juga Celsa ruunt.
Atque etiam ex Ovidio lib. Met. 1. taliter dicente
deducitur.
Vidi ego quod fuerat quondam solidissima Tellus
Esse Fretum, vidi factas ex Aequore Terras,
Et procul a Pelago Conchae jacuere Marinae,
Et vetus inventa est in Montibus Anchora summis
Quodque fuit Campus, Vallem decursus Aquarum
Fecit, &Illuvie Mons est deductus in Aequor,
Atque Paludosa Siccis aret humus Arenis,
Quaeque sitim tulerant stagnata Paludibus hument
Ergo &c.
Prob. 2. Pluribus experientiis, de quibus Plin. lib. 2.
Capit. 87. &88. his verbis Nascuntur &alio modo
Terrae, ac repente in aliquo Mari emergunt, veluti