Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 xxiv
Unproofread scanNot analysed yet
Picus in Teneriffa insula Canariae, cujus Celsitudo creditur esse sexquimilliarii Germanici, toto Anno Nive tegitur ille Mons, exceptis Mensibus Julio, &Augusto, quo tempore licet ad ipsius Verticem ascendere itinere trium Dierum. Huic similis est Picus S. Georgii in Assoribus insulis. Alii Altitudine Celebriores sunt, ut Mons Echla Irlandiae, Caucasus, Athos; hic enim creditur assurgere supra Regiones, unde Imbres decidunt, quia ferunt, Characteres in Pulvere ejus Verticis delineatos, post Annum repertos fuisse integros, unde deducitur, illum esse elevatum supra Regionem Ventorum. Montes in Ingentem Altitudinem elevati dicuntur simpliciter Montes, si vero Moles hujusmodi longissime protendantur vocantur Juga Montium, quorum celebriora sunt Alpes, quae Italiam a Gallia, &Germania separant, &emisso veluti Brachio ad Fretum Siculum Italiam secant; Sicut etiam Pycenechi Juga Montis Tauri Vallibus ordinibus protensa dividunt Asiam, &Juga Montis Atlantis in Africa. Sunt autem &alii stupendi Montes, quos superare debet quicunque ex Regno Chilensi in Paraquaviam commeant, illis primo incredibilis Altitudinis Montes, quos Andes, sive Cordilcira vocant, superandi sunt 40. Leucarum Itinere, in quorum Vertice tanta dicitur esse Aeris subtilitas, ut sine Periculo Interclusionis Spiritus Viatores consistere nequeant. Undè omnes Spongiis Aqua frigida, ad Aerem condensandum imbibitis, instructos esse oportet, est &Aer ita ad Inflammationem dispositus, ut Viatores flammas eructare videantur, immenso sudoris Effluvio inflammati, toti Ignei cernuntur. In Praesenti igitur restat explicare, an Montes decrescant, pro quo sciendum Tellurem suos habere Morbos, suasque alterationes, &ideo non posse quoad omnes sui partes in eo Statu perseverare quo fuit a Primordiis rerum quapropter videmus flumina mutare Alveos, &suos Cursus, perire Imperia, &caetera omnia deficere, ex quibus tamen nova nascuntur, quibus positis sit ASS ER