Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 106
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero aquis ita objiciantur Promontoria, aut peninsula, Insulae, &c. ita ut aquae pervenire nequeant ad quaedam littora nisi per longas deflexiones, necesse erit ob eas dispositiones in loci parallello, in quo luna versatur, in vicinioribus affluxus tardius contingere, quam in remotioribus. Sic in iis locis, in quibus nulla adsunt impedimenta citius fit, quando sunt Orientaliora, quam Occidentaliora. In freto Gaditano propter deflexionem via tardius fit quam in littoribus Algarve; sic etiam de aliis locis. Ut autem supra recensita clarius intelligantur ulteriori explicatione ex doctrina praestantissimi Newtoni, quam exhibet clarissimus Haellius, vobis sub oculis ponere optimum duxi. Cum terrae marisque superficies sit ex se globosa, si jam luna A alicui maris superficiei parti, ut E ad perpendiculum incumbat, liquet aquam E quae jam lunae propior est, plusquam reliquas terrae, marisque partes in Hemisphaerio FPH ad lunam gravitare debere, quae gravitatio, cum gravitationi ips ad terram contraria sit, liquet Aquam E solito levorem hoc pacto fieri; debet igitur aqua attolli, atg tumescere in E similiter e contrario, aqua G cum ipsa a luna remotior sit, minus utique, quam reliquae terrae marisque partes in Hemisphaerio TGH ad lunam gravitare debet; quae quidem gravitatio quandoquidem hoc in casu cum gravitatione ipsius in terram: debet igitur haec itidem aqua solito levior facta attolli, atque tumescere in G. Hoc pacto Oceani superficiem se in figuram ovatam colligere necesse est, cujus itaque longior Diameter sit ipsa E G; brevior autem FH.