Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 107
Unproofread scanNot analysed yet
Cum porro manifestum sit figurae hujusce ovatae tumores motui lunae congruenter mutari in dies oportere, liquet diurnos maris accessus, &recessus luculentissime ssua figura hoc modo explicari. Quoniam in conjunctionibus, &oppositionibus solis, &lunae gravitatio aquae ad solem cum gravitatione ipsius ad lunam conspirat; in quadratis autem, illa aqua quae a luna attollitur, deprimitur a sole, &quae a sole attollitur, deprimitur a luna; ideo in conjunctionibus, &oppositionibus maxime incitantur aestus, in quadratis minuuntur. Vis autem solis ad mare movendum multo minor est, quam lunae, quia etsi ipse decias millies terra lunaque major sit tamen ad immensam ipsius distantiam nullam omnino proportionem habet terrae semidiam eter. (Fig. 12.) Tertio, quoniam circa aequinoctia aestus maximi (quia scilicet conjunctis, oppositisve sole, ac luna fiunt a sole, ac luna aequinoctialibus oriantur; ideo aestus isti maximi circa aequinoctia majores fiunt, circa solstitia minores: Quo enim in majori circulo fit revolutio parum, &major est ipsorum agitatio, &si luna in ipso polo consisteret, aestus etiam sive tumor aquarum circa polos immobilis maneret. Quarto; quoniam aestus isti liberatione aquarum, quae motum impressum retinere solent, nonnihil immutantur; ideo neque praecise in conjunctione, &oppositione lunae fiunt aestus maximi, sed plerumque quasi ternis post diebus. Quinto, quoniam sol tempore hyemali paulo a terra abest; quam aestivo; hinc maximi aestus aequinoctiales paulo ante aequinoctium vernum, &paulo post aequinoctium autumnale advenire observantur.