Latin
ASSERTIO PRIMA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 110
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero hoc in sinu, uti experientia docet ad Scyllam subterranei meatus CB; orificium suum B in fundo, vel latere intimi maris a natura sibi destinatum habeat; sit ut sinus angustiae magna aquarum mole pressae elabendi occasionem, fugamque per dictum canalem, atque adeo per Scyllam exitum sibi parent; unde Scylla insequentium aquarum mole pressa fluxum suum in ortum versus Charybdim B, diriget, Oceano vero refluente; atque adeo interni maris aquarum molem una secum trahente; tum Scyllae fluxus contrario motu intra solitam sub rupe Scyllea voraginem sese addens recedentis ex Cujatio sinu aquae iocum occupat; atque hic est perennis fluxus, &refluxus Scyllae diurni motus causa, unde nautae Lunam observantes infallibili indicio tempus fluxus, &refluxus norunt, estque hic motus Scyllae tanto mitior, quanto recessus, accessusque maris ab Oceano dependentis constantior; ubi vero occidui venti mare vehementius exasperaverint, tunc quoque meatus Scyllae in Cujatio sinu undarum procellis exagitatus; in Scylleo exitu eas tempestates suscitat, quas magno sui periculo nautae experiuntur. Tunc enim idem mare Thyrrenum agitatum non tantum per occultos aditus, sed &manifesto marte per E, F, fauces freti insinuatum, dum curvato freti littori alliditur vehementius &occurrentibus, ex opposita parte subsolanis flatibus per refluxum cursum, inde quoque in circulos agitatum veluti commisso praelio horrendos cum Scylleo fluxu, turbines, motusque agit; quae quidem naturae lucta tandiu durat, quandiu ventorum rabies durare comperta est: vento vero occiduo, ortivoque quiescente, mare turbinibus, &procellis adhuc servidum se Scyllae latebris magna aquarum mole aggravatum committit, ecce una secum quidquid currentis aestur invectum fuerit post se rapit, ac irrevocabili fuga scopulis yGoogle pulis illisum funesto destinat naufragio; ut vel inde pateat, cur concitato freto tanta pericula nautis immineant.