Latin
ASSERTIO PRIMA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 111
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc certum est prope scyllaeum antrum fundum esse a me compertum nulla Bolide explorabilem; cujus tamen rei causam non tam ipsi, quam aquae vehementius una secum Bolidem intra concava montis rapientis fluxui abscribendum duxi: quod &Bolidis renixus, &pertinax ad Scyllam declinatio satis superque innuere videbatur. Habes hic lector Scyllaei fluxus, refluxusque rationem, quam siquis improbaverit, meliorem assignet, cui haud illibenter nos subscripturos pollicemur, qui ea, quae experientia irrefragabili didicimus, fideliter exponimus.