Latin
113.5 to 113.6
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 113.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit quod canales occulti ex Aetria deducti Charybdis canali consentiant, qui spiritibus igneis faeti, &exitum ibi quaerentes, mare horrendis agitant procellis, ideoque particulae sulphureae aquae simul commixtae voragines utriusque Charybdis agitant, movent ac perturbant, ac per consequens ebullire faciunt. Contra. Charybdis quotidiano aestu non nihil ebullire, &subsidere videtur, sed hoc salvari nequit per adductam rationem, ergo &c. Resp. neg. min. Quia eodem pacto discurrendum ac de Scylla: sicuti enim incrementum maris luna pressi ebullitionem Charybdis causat, ita decrementum ejus resorptionem. Restat porro, ut multiplices hujus freti Currentes exponamus; nam uti non solum proprio experimento mihi, sed &supra memorato Colapece tentamine constat: est fundus hujus freti prorsus scepulosus, &ingentibus per occultas voragines aestibus perTom. IVV. perpetuis agitatus; qui quidem aestus aliunde provenire non possunt, nisi per subterraneos canales, tum ex diversis maribus, quae insulam ambiunt, tum ex Aetna deductos.