Latin
ASSERTIO SECUNDA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 114
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque ambiens Pelagus sine ventorum exagitatione numquam existat, semper quoque fretum hoc nunc in hac, nunc illa parte suos pariter reciprocos fluctuum aestus patitur pro ventorum alibi spirantium ratione, nunc in uno recedentibus undis; nunc in altero accedentibus, nunc omnibus simul concurrentibus, quibus fretum tunc temporis maxime furit. Objic. 2. Si verae essent assertiones, deberent dari canales subterranei, sed hos de facto dari non constat, ergo &c. Resp. neg. min. Siciliam enim cavernosam esse; &innumeris canalibus pertusam, hinc vel maxime patet, quot Aetna per universam insulam suos habet diffusos canales, &primo quidem in Liparitanas insulas; ita ut patiente Aetna solitas suas eructationes; Strongylus quoque veluti per consensum quendam suas eodem tempore patiatur: sulphurei quoque halitus, &Lymphae per insulam dispersae, tunc quoque suas operationes exhalant efficacius, quod non fieret, nisi ad illas per subterranea Vulcani commercia aditus esset. Quomodo vero cuniculi, ignis vectores, a cuniculis, aquarum rectoribus, distinguantur, paulo post fusius exponetur. Atque haec sunt; quae de freto Siculo dicenda putavi, restat ut ad alterum Charybdim sermonem dirigantur quae est in gurgite Norvegiae. Inter omnes vortices Euripus in Oceano septentrio nali Norvegiae summo omnium nautarum horrore spectabilis videtur. Cujus descriptio a Kircher tradita sequens est. Vortex Norvegiae tredecim milliaria in circuitu habet, &ut testatur Olaus Magnus, ab inculis dicitur Meelstron. Medium vorticis Petra occupat quam Mucre vocant indigenae! sub hac vorago ingens est, quae sex horis absorbet omnia, quae intra crateris circumferentiam illata fuerint, naves onerarias, minimas, maximas, aquam, balenas, aliasque res, totidem horis omnia illa eructat, evomitque magna violentia, strepitu, &infima maris vertiginosi agitatione; certum est hunc affluxum, sive absorptionem evomitionemque quae 12.