Latin
ASSERTIO SECUNDA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 118
Unproofread scanNot analysed yet
Nemo autem existimet, hoc sub aquis versandi artificium, heri demum, aut nudius tertius excogitatum esse; sed disseruit de eo, allegante Borrichio de O. &Pr. Ehemiae p. 124. jam saeculo XIII. aliquoties laudatus Rogerius Baco, ita inquiens: Possunt etiam fieri istrumenta ambulandi in mari, &in fluviis ad fundum sine periculo corporali. Caeterum de arte natandi libros duos Evorardus Dybejus Anglus, anno 1587. reliquit; quorum prior regulas ipsius artis, posterior vero praxim, demonstrationemque continet, ad quos lectorem sciendi cupidum ablegamus.