Latin
TRACTATUS III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 119
Unproofread scanNot analysed yet
TRACTATUS III. DE AERE. SECTIO PRIMA. De aeris Natura, &Proprietatibus. CAPUT I. Explicatur quid sit AerLOBUM Terraqueum ambit atmosphaera aeris, quapropter explicatis, quae ad terram, &aquam spectant rectus ordo ad aerem conscendere nos compellit, ejusque Regiones, atque varia, stupendaque phaenomena, quae in ipso generantur, examinare. Aeris enim naturam in praesenti tantum examinandam non assumimus, sed etiam nobis occurrunt Metheorearum genera, pene infinita, ut Venti, Nebulae, Nubes, Pluvia, Ros, Nix, Grando, Tonitru, Fulgura, &Fulmen, necnon Coelestis arcus quae nobis sicut familiaria sunt, ita difficili explicatione sunt, &alias Philosophis utilia &necessaria, quapropter praesens Tractatus nedum utilis, verum etiam necessarius ad omnes Philosophiae partes intelligendas a recentioribus Philosophis indicatur, quapropter qua fieri potest brevitate, &claritate ipsum explicabimus. Per aerem atmosphaericum intelligimus illud corpus fluidum, &rarum quod undequaque terram ambit &quo vivimus. In aere autem trium generum reperiuntur particulae, utpote sunt 1. Aether, scilicet illa subtisubtilior materia, quae omnia corpora penetrat, expandit, &motuum in iis primaria est causa. 2. Aer stricte dictus, ex variae magnitudinis, &figurae particulis constans, &omnium corporum maxime elasticus. 3. Infinitae partium aquearum, &terrestrium exhalationes, quae in aere iterum condensatae varia producunt Metheora. Observanda autem sunt de aere sequentia 1. quod gaudeat vi elastica; idest simul ac in spatium angustius cogitur, vi remota, se expandere conatur, utiapparet experimento Bombardarum pneumaticarum &lacrimarum Vitrearum. 2.