Latin
TRACTATUS III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 121
Unproofread scanNot analysed yet
variae inventiones variis receptae nationibus adducuntur; in quibus pari industria describendis Sturmius quoque occupatus est, qui parte secunda Tenta, m. 9. Collegii Experimentalis de novo experimento Studtgardiano inter alia disserit, quod D. Reiselio. (qui jussu Principis una cum Siphone Wurtembergico id descripsit) dum in tubo aqua pleno de die, &in calore bullae vitreae ascensus, de nocte vero, &in frigore ejusdem bullae descensus nemine hominum praesente, sine omni externae operae concursu, per vices sese consequuntur, Barometri sponte ludentis naturam exprimere dicitur. Secundum locum tenet tubus vitreus Celeb. Ottonis de Guerike, qui ligneum quendam virunculum, indicem imminentis tempestatis inclusum gerit. Quo motus exemplo, cum ipse Guerikius parandae machinae suae dissimulaverit rationem Mathem. Prof. Parisiensis Comiers d’ Ambrum in Opusculo Mercurio Gallico ad Menses Martii An. 1683. p. 164. constructione Thermometri plene describere aggressus est, in quo imaguncula hominis lignea pluvias, ventos, &sereniora tempora intuentibus digito exerto demonstrat. Recensetur ulterius Thermometrum novum Magdeburgicum ab ipso Guerikio inventum, quo suspenso eo loco, ubi radiis solaribus non collustratur, gradus caloris, ac frigoris in longe, lateque circumfuso aere quique sit totius anni decursu calidissimus, qui frigidissimus dies internosci potest. Integrum de Thermometis Tractatum vernaculo sermone edidit D. Boyle.