Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 121-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De aeris Regionibus a luna usque ad hanc terram. DATIONE situs alia pars aeris est suprema, alia media, alia infima, &hae sunt illae tres celebres aeris regiones, quarum in Philosophorum scriptis frequens est mentio. Suprema paululum supra altissimorum montium cacumina incipit, &ad lunam usque excurrit, &ratio est, quia in summorum quorumdam montium, ut Olympi, &aliorum lacuminibus perpetua serenitas, &aeris tranquillitas deprehenditur, unde supra mediam regionem loca illa elevata esse non sine ratione colligitur Media a fine supremae deorsum &usque protenditur quo caloris a sole producti, &in terrae superficie collecti efficacia sursum pertingit.