Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 127
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his deducitur, quomodo bullae illae quas pueri ex aqua sapone imbuta, intra illam spiritu per calamum immisso, excitant, in aerem sustententur, quia scilicet in illis exilis est adeo aquae, qua constant lamina, ut cum illa, quae &interius &exterius applicatur materiae aethereae, crusta constituant molem puri aeris mole leviorem. Confirmatur! causa sublevationis vaporum, &exhalationum, nequit esse rarefactio, cum aquae particulae sensibiliter non densentur, nec rarefiant, sed hoc non obstante singulae seorsim magis in sublime feruntur, quam plures in unum collectae, &praeterea qualemcumque aquae molem nunquam servato partium contactu ita rarefieri posse, ut sit aere levior in specie. Aliunde experientia compertum est hyeme asperrima vapores plurimos ex aquis elevari, &ipsam glaciem ingentem eorum copiam fundere. Nec sola exilitas particularum aquae est causa superioris vaporum in aere, ut volunt aliqui, quia inquiunt, cum ratione molis habeant magnam superficiem, habent parum gravitatis ad faciendam sibi viam deorsum, &a multo aere repellitur earum nisus. Etenim si eas ob causas guttae nequeunt aerem dividere nisu gravitatis, dicant velim, qui ita sentiunt, qui fit, ut eaedem guttulae aerem dividant, &in eo ascendant quamvis etiam gravitas renitatur, nunquam eum effectum profecto deducent ex sola parvitate guttularum aquae. Obiic. 1. Explicari nequit, qua vi particulae aquae transeant ex aqua in aerem vi impulsionis aeris; ergo &c. Resp. Sufficere motum particularum fluidarum in omnem loci differentiam, ut earum nonnullae e corporibus fluidis erumpant, &in corporum vicinorum poros irruant. Ille autem illapsus facilis est in corpora liquida laxiora; qualem esse aerem ostendimus, sed potissimum si particulae, quae ex aqua excidunt, in eas incidant aeris particulas, quae ad illius interiora remaneant, sic enim latiorem ingressae viam vix nullum reperiunt offendiculum.