Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 128
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ubi varii hominum ordines alterni ad terminos oppositos procedunt, qui postremo unius ordinis se adjungit, vix ullam reperitur resistentiam in vicinis ordinibus, quamvis in partes oppositas tendat tota colluctatio, aut certe maxima est in primis, qui viam in turbam aperiunt, ut faciunt; ubi aquae particulae, aut particularum illius exilissima molecula, aut guttula intra aerem est illapsa, cum circumfusione materiae aethereae aere levior sit facta, ab eo sublevatur ad eandem altitudinem, in qua amborum est eadem in specie gravitas. Objic. 2. Vapores modo magis, modo minus elevantur in atmosphaeram, sed si aeris gravitas causa esset sublevationis vaporum, &exhalationum, semper ad eandem ascenderent altitudinem; ergo &c. Resp. neg. min. In tantum vapores modo magis, modo minus elevantur, quia acris gravitas modo major est, modo minor in eadem altitudine atmosphaerae; unde, necesse est eosdem vapores, modo magis elevari, &modo deprimi Praeterea quia exiliores guttae, cum in illis materia aetherea circumfusa majorem habeat rationem ad aquam, quam in majoribus, sunt leviores in specie, quam majores, necesse est eas ad loca atmosphaerae sublimiora deferri; ubi aer est levior, &cum illis aequalis in specie gravitatis. Ex dictis colligitur, quod aer juxta multitudinem vaporum, aut halituum, quos continet, diversimode afficit corpora. Exhalationibus potentissime agit in corpora plantarum, &animalium, in quae sales potissimum volatiles, &partes spirituosae, &sulphureae penetrant, eorum succos agitant, dissolvunt, &variis modis corrumpunt, aliquando eos efficiunt praestantiores. Vapores sese insinuando in corporum poros corpora varie afficiunt, ac mutant, unde inde plures derivant effectus.