Latin
SECTIO II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 131
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem multae nubes pluviosae, quarum altera, alteri imposita se dimittunt; cataractae vocantur. Pluviae, &imbres majores in aestate; quam hyeme habentur; nam hyeme aeris calor debilis est, fortior autem in aestate: pariter regiones in quibus sunt stagna, paludes; flumina, aliaque aquarum receptacula sunt pluviis obnoxiae, quia ob incumbentem aerem in magna copia vapores elevantur, ex quibus formantur nubes, quae postea in pluviam resolvuntur: Magnâ potissimum est pluviarum copia, si in illis regionibus sint montes excelsi, aut magna declivitas versus maria, &lacus &c. unde vapores deducuntur. Etenim cum quod proxime e mari, aut lacu elevetur; statim versus terram impellatur; in eos deponitur; antequam illi liceat ad magnam altitudinem assurgere. Hinc patet pluvias frequentiores in montibus esse; undecumque enim venti defluunt versus montes, consequenter in eos impellunt vapores, quos secum deferunt, qui primo comprimuntur, &denuo in oluviam convertuntur. Quod si quaeras, cur sereno tempore guttae majores decidant? respondeo id evenire prae calore intensiori: multo in sublime vapores sunt elevati, si venti e regionibus oppositis delati interceptos vapores comprimant in partibus aeris superioribus, nunc necesse est multas vaporum particulas confluere in guttulas majores, quae aucta gravitate descendunt, &in longiori via multas, in quas incidunt, particulas sibi adjungunt. Ex pluviis multae numerantur plane prodigiosae; lacte enim, sanguine, ferro, lapidibus, lanis, piscibus, dibzy G Goog bus, lana, carne, lateribus coctis pluisse narrant scriptores, quia Avicenna vitulum ex aere decidisse testatur.