Latin
SECTIO II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 130
Unproofread scanNot analysed yet
nebula in summitate montis existens, nebula est respectu illius regionis, &nubes, si a longioribus partibus inspiciantur, &si aliquam volumus assignare differentiam haec statuitur; quod nubes altiores, &densiores sunt. Nubium proprietates a particularum commixtione, quas secum deferunt, attenduntur, sic faetent si sulphureas habeant particulas. Quod attinet ad figuram haec a ventis proficiscitur, quibus sursum elevantur, eo fere pacto quo dracones, quos ex charta conficiunt, sursum elevari, agitari, &substineri videmus; haec sunt certa, &indubitata apud Philosophos. Nebulae modo elevantur, &modo deprimuntur quando particularum agitatio ea est ut non patiatur eas condensari in guttuias; &ideo, si aura leni impellantur horizontaliter moveri possunt, a ventis pariter transferuntur, &disperguntur, ac dissipantur ac denique aere calido existente, halitusque calidos protrudente nubes in particulas exilissimas resolvi necesse est, quia ex opposito per frigus condensantur; qua de re vapores, &halitus, qui per diem e terra sublati fuerunt post solis occasum densantur ac decidunt, specialiter si non multum in sublime fuere elevatis. Inter nebulas, &nubes haec intercedit differentia, quod nubes constant partibus exilioribus quam nebulae, cujus potissima ratio est, quia nubes altius in athmosphaera ascendunt molerculae enim quo majores sunt, eo inferius consistunt, &quo leviores sursum feruntur, qua de re amplissimae nubes, in summitate athmosphaerae consistentes, &quae diu ibi conservantur maxima gaudent raritate. Ex nubibus generatur pluvia; etenim vessiculae aqueae, per aeris frigus condensatae confluunt, &cum ita aere graviores fiant, in terrae superficiem decidunt, efficiuntque pluviam, quod si copiosius juncta corpuscula pluviosa cum impetu; ac confestim decidunt, imbrem constituunt, &si accedat ventus nimbus est.