Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 139
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT De Metheoris Emphaticis. ETHEORA Emphatica oriuntur ex radiorum varia solis refractione in nubibus, qualia sunt Aurora, Iris, Parellius &c. Aurora oritur, quando radii solares in vaporibus varie refracti ad nos perveniunt. Haec sole oriente fit, cum vapores in superiori aeris regione sunt, ac proinde pro inditio pluviae habetur. Sole autem occidente, fit cum vapores in inferiore aeris regione haerent eo quia per noctem decidunt, pro indicio serenitatis habetur. Iris est arcus luminosus, quem Hebraei Dei arcum appellant, &Graeci Thaumantis, hoc est filiam admirationis appellant: est arcus variis circumscriptus coloribus, rubro, ceruleo, luteo &c. Octo circa Iridem sunt observanda. Primo, Iridem cerni in regione soli opposita, adeo ut spectantes solem a tergo habeant. Secundo, dum Iris apparet alicubi, semper pluere debet, ex quibus evincitur in errore versari Peripateticos, qui solem in nubem, &non in guttas aquae reflectere asserunt: debet igitur spectator esse semper inter solem, &Iridem, alias non posset lux ad oculos pervenire, nisi hoc pacto sit sita, ut patet in colorum apparitione in prismate vitreo, &aqua fontis.