Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 140
Unproofread scanNot analysed yet
Reflectuntur igitur radii solares in aquae guttas, unde nisi sit in aere, Iris non apparet, imo deficit aquae guttis in terram delapsis. Tertio, perpetuus ordo colorum, adeo ut extremus sit croceus, vel rubrus, proxime glaucus, tertius viridis, quartus &infimus violaceus, aut caeruleus; causantur autem pro vario situ guttarum aquearum, ut manifeste apparet in prismate vitreo, quod si ita oculis nostris admoveamus, ut coelum inspiciamus, ostendit in nubibus contrario ordine colores depictos. Quarto, aliquando duae Irides apparent ex reflexione radiorum solis in alias aquae guttas, unde, &colores in pari ordine apparent. Quinto, arcus pluvius forma rotunda est, quia guttae pluviae, in quas incidunt radii solares, non omnes aptae sunt ad refractos radios reflectendos, sed tantum esse quas in orbem spectamus: Sexto; nunquam ap paret circulus perfectus, quia illius extrema tangunt terram unde si ex planitie spectaretur dimidia tantum pars cerneretur; si autem ex altissimo monte, major dimidia circuli parte cerneretur. Septimo, eo minorem circuli partem videri in Iride, quo altior est sol supra horizontem. Octavo, denique quando sol altior 41. gradibus, &46. m. tunc nunquam apparet arcus, quia tunc radii solis cadunt perpendiculariter, &non possunt reflectere. Praeter Iridem solarem, datur Iris lunaris causata 2 lumine lunae, &tantum fit in pleniluniis, &in hoc credendum non est Alberto Magno asserenti accidise Iridem lunarem dum luna erat amphisticos; idest satis plusquam dimidia. Iridi affines sunt Italones, qui sunt circuli variorum colorum, qui circa solem, &lunam cernuntur Eodem fere pacto causantur parellii, dum sol in nu" bem aliquam rotundam reflectit, &suam depingit s maginem, imo saepe contingit plures esse Parellios hoc enim accidit eo fere pacto, qui in speculo imagines depinguntur; est igitur Pareslius sol alter apparens, &reflexione radiorum solis causatus. De virgis solaribus opinio Gassendi est maxime probabilis, qui eas arbitratur in aere gigni crassiunculis corporibus pleno. Quod spectat radios cadentes, qui nocte in aestate cernuntur, in aere ipso generantur ex particularum sulphurearum, &nitrosarum accensione.