Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 141
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. De Metheoris Ignitis. PRAETER vapores, qui solis calore ex aqua evehuntur, etiam aliorum corporum sulphureorum bituminosorum particulae a radiis rursum deferuntur quas proprie exhalationes vocant, &communiter metheororum ignitorum causas derivant Physici utpote sunt, primo Ignes lambentes, cadentes, fatui. Etenim ad has tres species commode deferuntur omnia illa metheora, quae debili igne, &luce constare videntur, qualia pro Phosphoris ex variis terrae exhalationibus ortis a nonnullis habentur; ita ut ignes cadentes in aere superiori sint, quod reliqui in inferiori, &terra. Secundo tonitrua quomodo gignantur, diversae Physicorum reperiuntur sententiae. cua Cartesius existimat tonitrua excitari cum nubes superior, subito condensata in inferiorem ita decidat aut interjectus aer maximo impetu, ex fragore dejiciadtur; proindeque campanarum sonitu eadem posse arceri Rohaultus demonstrare nititur; alii nil aliud esse credunt, quam quod ex subita exhalationum sulphuearum, &nitrosarum inflammatione, aer nubium unlequaque concuti tur, &illum, quem audimus fragoem excitet.