Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 146
Unproofread scanNot analysed yet
)qui radiis suis expandit aerem CC, hic in expansione sua non poterit non vicinum aerem propellere versus D, &E: fingamus autem nos habitare in D, sic mane sentiemus ventum spirare a C, adeoque ab oriente. Sed fingamus solem praetergressum D versari in F, &expandere aerem GG, ut protrudatur vicinus versus DE, sic nobis in D habitantibus flabit ventus ab occidente G. Hic ventus lenior est orientali, eo quia sol cum orientali vento ad nos accedit, cum occidentali recedit, unde quando accedit, non solum expansione, sed locali quoque motu suo aerem ad nos propellit; accedit quod, dum sol ex G. cedit versus E, pergitque in H, expansus in G aer amittit motum suum, &contrahitur, quo facto aer, qui est inter D, &G, in contractum aerem G subsidet, &cum haec subsidentia fiat paulatim, imminuet motum ab expanso aere G versus D, procedentem. Sed vero, ut etiam liquescat quare interdiu plerumque Boreas, noctu Auster sentiatur, fingamus solem moveri per A, sic maxime expandetur aer lineae A respondens, dumque sol progreditur aer ab eo expansus recumbit, in cujus locum succedit aer ex H in E, &hinc usque ad A quo ipso nobis Europeis spirat ventus a septentrione. Succedit autem aer non solum ab A versus M, sed &ab L versus M; imo, &majori adhuc angulo, unde est id, quod Plinius lib. 2. c. 4. observavit, quod nempe aquilo ex summo, adeoque tanquam ex Coelo versus terram spiret. Quod si sol alterum terrae Emisphaerium collustret eodem modo ex polis versus lineam A A ex altera terrae facie succedit aer, quem veluti per undulationem quandam sequitur subinde alius: sicut autem in altero isto a sole Emisphaerio motus procedit ab L in M, sic quando dicta successio pertingit ad nostrum nocte obscuratum Emisphaerium, motus ille successionis procedit ab M, in A; &ab M in L; quo ipso non solum percipimus Europei noctu spirare Austrum; seu ventum à Meridie, sed, &quatenus motum ab M in L sentimus, id observamus; quod Plinius all. p.