Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 147
Unproofread scanNot analysed yet
de austro refert; quod nempe infernus ex imò maris spiret. Probatur, &explicatur secunda pars: Tempestates maximae sunt, si aeris rarefactioni conjungatur notabilior quantitas vaporum; quae subito fatiscat in aetherem; quaeratque sibi locum: Quod autem tempestates magnarum adeo sint virium, ea est ratio; quod ex uno corpusculo vaporoso; qui rumpitur, duo semper fiant: corpuscula aerea. Quamobrem aeris rarefactioni superveniente maxima vaporum copia non potest aer non perturbari, &proinde agitari. Quod ut clarius intelligatur; in memoria revocandum est, eandem esse omnium liquidorum rationem, ac proinde in aere motum extraordinarium posse creari eodem modo, quo in aqua excitatur. Excitatur autem motus in aqua violentior; variique in ea turbines; si ex alto cadat, si plures aquae defluxus contrarii concurrant. Videmus hoc in torrentibus e rupibus cadentibus, &in fluviis confluentibus, ubi mirum aquae motum deprehendimus. Si ergo simile quidpiam in aere fiat, oportet saevas excitari ventorum tempestates. Potest verò hoc fieri, si vapores majori numero, quam solent, in locum quempiam incidant vento acti, quem facile praeterlabi nequeant, propter montes, in quos incidunt, aut oppositos ventos. Exempli causa, ventus inter septentrionem, &subsolanum positus deferat ex Africa ingentem copiam vaporum in Carybdas Insulas, incidatque incontinentem Americam; potest fieri non modo, ut fluxui venti montes &Silvae Panamensis Isthmi ibi glomerent, sed etiam ut resistant, adeoque vapores flet contrarius ventus inter in littore Americae occiduo Austrum, &Favonium, qui vapores contrario motu actos illuc vehat.