Latin
TRACTATUS IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 162
Unproofread scanNot analysed yet
conformatae parum aptae sunt, ut se mutuo repellant, quamvis magna celeritate circa proprium centrum circumagantur: particulae non dissipantur facile, quando multum sibi adhaerent, quod multis modis contingit, vel quia sunt ramosae, vel quia materia aetherea facile transit e poris unius in poros alterius, qui facilis transitus habet vim vinculi; ut suo loco ostendetur. Cera videtur liquari, quia ejus particulae sunt ramosae, qua conformatione efficitur, ut cerae particulae non solum sibi ipsis, sed etiam aliis corporibus adhaereant, &sibi agglutinentur. Metalla vero liquantur, &non dissipantur, quia crassiora sunt &solidiora, aut quia materia aetherea facile transit e poris particularum in vicinas. Ea tamen est vis ignis, ut si continuo, &cum vehementia applicetur memoratis corporibus validiori motu particulas attenuet; &tandem eas dissipet, &dispergat per aerem. Rationi enim consonum est, ut continuo frictu, &attritu partes attenuentur, &tandem impulsus vehementia dissipentur, quod experientia comprobatur in majorum corporum fragmentis, si diu, &valide concutiantur. Quamvis enim metalla plurimum ejusmodi dissipationi resistant: dissipantur tamen diuturna ignis actione, nec possunt per dies etiam paucos igne liquante urgeri, quin de illis aliquid decidat, ut facile patebit, si quis ante, &post liquationem eorum pondus exploret. Mollia etiam, quae ignis actione siccantur, si diutius ab eodem agente vexentur, eliquantur, &tandem dissolvuntur serius, vel citius juxta particularum soliditatem. II.