Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 163
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT De alimento Ignis. IGNIS sine pabulo conservari nequit; quapropter ignis exposita natura opus est explicare; quo pacto alimento indigeat, &quaenam sint corpora, quae ignem alerè valent, &pro resolutione sit ASSERTIO. Ignis sine pabulo conservari nequit, quod à corporibus oleosis, pinguibus sulphureis, atque nitrosis praestatur. Probatur prima pars: vi motus verticosi multae terrestrium particularum inter se compactae in tenuiores particulas comminuuntur, quae promde in auram, &fumum evanescere tandem coguntur; atque motum verticosum, vel etiam vertiginosum deperdunt; consequenter deficiunt a ratione ignis; hinc fumus nil aliud est, quam ipsae particulae terrestres, quae motum verticosum amiserunt. Probatur secunda pars: illa corpusculâ idonea sunt ad pabulum igni praestandum; quae materiae aethereae plurimum continent, atque quae primo elemento in natant, sed hujusmodi sunt corpora oleosa, sulphurea, viscosa, atque nitrosa, quod ostendetur. 1. Sulphureae partes ignem alunt, ac fovent, tum quia tenues sunt, &facile inflammabiles, seu facile per materiam primi elementi agitantur, tum etiam, quia magnam intra se falium volatilium copiam continent, a quibus continuo explicantur, &exhalantur. 2. Corpora macra, seu omni sulphure, vel oleo destituta, ut aqua, sales, cineres &c. nunquam flammam concipere deprehenduntur. 3.