Latin
ASSERTIO NEGATIVA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 172
Unproofread scanNot analysed yet
Corpora omnino sicca non apta esse ad ignem concipiendum, quapropter mineralia, &lapides comburi non possunt: ligna autem sicca idonea esse, eo quia, consumpto humido mercuriali, habent tantum humidum sulphureum, quo pascitur ignis. Caeteras rationes supra explicavimus, ideoque plura, quae contra praesentem assertionem militare possent, in iisdem locis exposita, &explanata sunt. Ex dictis colligitur ignem, rigorose loquendo, inter elementa computari non posse, cum sit simplex, &pura modificatio particularum elementorum, improprie dicitur elementaris, ut distinguatur a puro igne, etenim elementaris appellatur, qui motu verticoso terrestres, &elementares particulas agitat prout est a particulis terrestribus desecatus, ut in sole, &fixis.