Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 172-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. An ignis sit levis. DERIPATETICI uno ore igni tribuunt levitatem; a quatuor enim statuunt elementa, duo gravia, ut aqua &terra, levia duo, ut aer, &ignis. Aerem gravem esse, &in sua athmosphaera gravitate jamdemonstravimus in mechanicus; quapropter in praesenti tantum de igne est discurrendum, &pro resolutione sit ASSERIgnis non est levis; quapropter figmentum est, sphaeram ignis admittere sub Coelo lunae. Probatur. Ideo ignis est levis, quia sursum ascendit, sed ignis nisi sursum impellatur non ascendit, ergo &c. prob. min.