Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 177
Unproofread scanNot analysed yet
Quia particulae ligni non tam facile divelli possunt eo, quia maxime ad invicem connectuntur; particulae vero paleae facile dissolvi possunt, &ideo in aerem evolant, &agitantur in motum verticosum, consequenter statim flammam concipiunt, sed parum durat, quapropter argumentum maxime inservit ad nostram confirmandam assertionem, quia corpora quorum particulae facile dissolvi possunt, subito flammam concipiunt. Contra. Corpora inflammabilia, ut oleosa, sulphurea facile flammam concipiunt; sed in illis non apparet multitudo particularum terrestrium; ergo &c. Resp. neg. min. In corporibus enim oleosis sulphnreis sales volatiles, &fixi, nec non particulae frigidae, &satis graciles reperiuntur, quae in aerem elevantur agitanturque motu verticoso particularum aetheris, quapropter corpora, quae oleo abundant, &poros habent mediocris amplitudinis partesque non nimis arcte connexas, citissime incenduntur. Contra. Non est explicabile, quo pacto partes illae evolent; ergo &c. Resp. neg. ant. Illarum enim particularum effluxus sufficienter habetur vi caloris, quo agitantur, &vi agitationis sese mutuo pellunt in omnem loci differentiam, ita ut, usquequo motum verticorum conservant, flammae rationem obtineant, cessante autem verticoso motu in fumum abeunt, &disperguntur. Objic. 2. Si flamma haberetur ex multitudine particularum, flamma concipi posset ex quocunque corpore; in quibus illarum particularum copia adesset excitari possent; sed hoc est falsum; ergo &c. prob. min. corpora, quae aliquid sulphuris habent non incenduntur, ut patet in lapidibus particulas sulphuris continentibus. Resp. neg. min. Ad probationem dico: intantum corpora illa incendi non posse, &flammam concipere non valere, quia flamma exigit motum verticosum particularem, ita ut in girum propellant acrem, &materiam aetheream, &quia corporum durissimorum parTom. IV. particulae, licet aliquid sulphuris contineant, sunt valide inter se connexae, &concretae in moleculas rigidas, non possunt facile ad invicem separari, &seorsim agi in motum vertiginis, consequenter flammam non concipiunt, licet si valida percussione percutiantur scintillam emittant, ut patet in silice. Contra. Ligna flammam diutius conservant, quo duriora sunt, sed corpora quo duriora, eo minus emittunt particularum effluvium; ergo in isto non consistit flamma.