Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 178
Unproofread scanNot analysed yet
Resp. Quod in tantum ligna, quae partes habent solidiores &salis alkalici multum continent flammam fundunt acriorem; partes enim solidiores, &rigidiores diutius vertiginis motum conservant, &validius ferunt. Quaeres cur flamma Coelum versus feratur, &superiora loca affectet, atque conicam figuram assumat? Resp. Flammam non tam superiora appetere, quam eo extrinsecus deferre, nam cum undique ab aere circumdetur, &ob minorem suam agitationem quodam modo verberetur, sursum potius quam deorsum tendit; unde patet figuram piramidalem ex eo producere, quod motus vehementior est in centro, &ideo fortius terrestres particulas sursum impellit, quam ad latera; e contra vero aer fortiori vi latera comprimit ob minorem resistentiam; quamobrem flamma conicam figuram habet, &in cacumen assurgit, quia partes flammae, quae ejus medium occupant fortius moventur, citiusque in alterum evehuntur quam exteriores. De igne artificiali.