Latin
PARS
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 187
Unproofread scanNot analysed yet
Verum paucis ab hinc annis Philosophi, §atores naturae sagacis simi novam opinionem docuerunt; videlicet omnia animalia, &viventia, quae extiteruut, &decursu futura sunt, fuisse a Deo condita, cum Mundum creaverit in mole adeo parva, ut sensum effugiant, &propter illorum parvitatem esse inepta ad motum donec in uteris foeminarum augeantur; insuper omnia viventium rudimenta per amplam elementorum molem esse dispersa, licet alii etiam putent semina illa non fuisse dispersa, sed omnia viventia ejusdem speciei in unius seminis corpusculo comprehensa: ita ut in uno sinapis semine, quod primo germinavit, fuisse omnia semina, quae postea germinarunt. Horum seminum multitudinem percipit Geometra, qui certus est materiam esse in infinitum divisibilem. Ut igitur recto ordine procedamus, ostendendum est, in quo sensu detur generatio.