Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 187-2
Unproofread scanNot analysed yet
ASSERTIO. Non datur generatio in sensu vulgari Philosophorum Prob. In corporibus viventibus admiranda observatur partium structura, eximia varietas, singulare artificium, quae omnia in omnibus ejusdem speciei viventibus constanter reperiuntur, &quod est maxime singulare, singulae partes sunt optime dispositae; ergo illius artifex debet esse summae intelligentiae, consequenter solus Deus est illius structurae artifex, alias dicere oporteret, opus tam eximium factum esse a casu.