Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 194
Unproofread scanNot analysed yet
Jussa facit Pastor: servent examina putri De bove: mille animas una necata dedit. Resp. neg. ant. Nunquam enim apes nisi ex propriis ovis nasci visa sunt, nec obstat auctoritas Ovidii: si quidem Poetae utuntur exemplis etiam non veris, immo in exemplis non requiritur veritas, sed manifestatio veritatis, &specialiter in allatis Ovidii versibus Fabula, &non veritas exprimitur. Contra. De facto experientia nemonstrat vermes ex cadavere nasci, ergo non est pura fabula. Resp. In cadavere esse ova, &semina vermium etenim in corpore vivo sunt vermes; quid ergo mirum, si qua ova relinquant ex quibus nascantur vermes? Instabis: Compertum est Anates marinas ex corruptis navium lignis gigni, ergo etiam absque ullo semine nascuntur. Resp. neg. ant. Illa enim est opinio Plebis; anatae enim marinae, in partibus septentrionalibus, ut Scotia, Croelandia, nidos construunt, sicut aliae aves in quibus ova deponunt, &sic ex illis nascuntur nam si ex solis lignis putrefactis nascerentur etiam in stagnis, &fluviis gignerentur; verum nihil absurdius, quam corpus organicum tot partibus similaribus, &dissimilaribus constans ex sola putrescenti materia formari dicatur. Objic. 4. Saepe ranas pluere visae sunt, sed illae non sunt ex semine ergo &c. Resp. neg. maj. Ranae enim non decidunt ex nubibus, sed in terra nascuntur, sed tamen quia sunt informes a pulvere non secernuntur, quapropter pluvia necessaria est, ut earum partes explicentur, &sub specie Ranarum propria appareant. Objjc. ult. Lumbrici, Teredines, limaces, &caetera omnia insecta animalia gignuntur ubi nulli sunt semina, ergo &c. Resp. neg. ant.