Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 195
Unproofread scanNot analysed yet
Quia plurima semina per aerem continentur, &per ipsam Terram quamplurima etiam dispersa, quamvis putredo maxime conferat ad saecundanda ova suo calore, imo lumbrici, de quibus est sermo, ex suis propriis cadaveribus novam fundunt innumerorum lumbricorum pullulaginem. Praestantissimi naturae investigatores animalia omnia ex ovis nasci experti sunt, ut ex observationibus Redi Malpigii, Gocdart, &D. Valisnerii hisce clarius apparet, ideo studiosum lectorem hortor atque precor; ut eosdem Auctores percurrat.