Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 201
Unproofread scanNot analysed yet
Probatur prima pars: Putredo est quaedam corruptio sed non per accessum elementorum, ergo per recessum; consequentia patet, quia ut dixi, corruptio vel est per accessum, vel recessum elementorum: minor prob. per additionem elementorum esto fiat novum mixtum, non fit putredo, ergo &c. Probatur secunda pars: Omnia, quae corrumpuntur per dissolutionem habent emissionem halituum foetidorum, &partium dissolutionem, etenim dum animalia putrescunt, videmus elementa segregari ad invicem halitus foetore molestos exire; fit pariter alteratio interna, aliter dicta alteratio, &pariter dissolutio, ergo &c. Explicatur. In illa dissolutione humores in prima elementa resolvuntur, &nares moleste feriunt, quapropter nullum est corpus, quod putrescat, quod etiam foetidos halitus non emittat. Objic. 1. Allata putredinis explicatio non assignat causam effectricem illius, ergo &c. Resp. In primis ad explicationem alicujus naturae non est necesse allegare causas extrinsecas, sed intrinsecas juxta regulas dialecticas. Attamen dico, quod causa putredinis sunt calor, &frigus, quatenus calor destruit partes frigore conjunctas; item iteratae vicissitudines humectationum, &exsiccationum sunt putredinis causae effectivae. Contr. Calor nequit esse sufficiens putredinis causa, ergo &c. prob. ant. calor per se non potest solvere particulas salis, alkali, &acidi, ergo &c. patet consequentia quia non agunt, nisi soluti sint; quapropter corrumpitur corpus, &non putrescit, quia salis, alkali, &acidi particulae non solvuntur. Resp. Dic Resp.