Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 202
Unproofread scanNot analysed yet
Putredinem esse quamdam fermentationem &ideo requiri corpora, quae putrescunt, esse calida, &humida, &difficilis transpirationis; quapropter non negamus humiditatem, sed solummodo dicimus humiditatem exhauriri vi caloris, quo fit, ut partes solvantur exeantque spiritus salini, &particulae alkali quae naribus applicatae faciunt sentire foetorem, ex vel quibus facile deducitur ratio, ob quam in aestate, caflante austro carnes facile putrescant, quia scilicet lor illis temporibus est intensior, &fortiori impetu agit in humiditatem, quae cito exhauritur, &sales solvuntur, &secundum impetum, quo agitantur, soras rapiuntur per vias, unde viatores, atque itinerantes, naribus percipiunt putrescentis corporis foetorem. Objic. 2. Multoties febres ex putredine causantur unde etiam putridae vocantur, sed hoc non habetur per allatam putredinis descriptionem: prob. min. putredo habetur per resolutionem elementorum, ergo &c Resp. neg. min. Ad appr. dico, putredinem oriri a dissolutione non semper totius mixti, sed etiam alicujus partis, &ideo fit, ut non quaelibet putredo arguat totius mixti combustionem. Replicabis: Multoties corpora hominis, &animalium putrescunt absque ullo inditio dissolutionis, ergo &c. prob. ant. natura animalia sunt perfectae sanitatis, sed tamen putrescunt, ergo &c Resp. neg. ant. Ad app. dist. ant. sanitatis quoad ex trinsecum conc. intrinsecum neg. itaque in illis animalibus putredo causatur, quia quatuor humores contenti in illis nequeunt transpirationem habere, &consequenter impedita transpiratione putrescunt. Item habetur quia sales volatiles evacuati non valentes foras exire ad interiora redeunt, &sanguini miscentur, ip sumque dissolvunt, &putrefaciunt. Objic. 3. contra ultimas particulas: Corpora multa dum putrescunt suavem emittunt odorem, ergo &c antecedens patet experientia, quia Pisis in caemeterio quodam cadavera suavem odorem emittunt. Resp. Quod etsi corpora, quae putrescunt, foetidos halitus fundant, nil tamen vetat, quin reperiantur quaedam mixta leviore sulphure plena, quae dum putrescunt emittant corpuscula suaviter olentia loco halituum foetidorum. Circa cadavera Pisis, dico corpora illa suaviter redolere ratione loci, ubi maxima est musci copia, &non quia putrescunt praecise. III.