Latin
SECTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 203
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO De Fermentatione. UM Fermentatio sit dispositio ad corporum dissolutionem, idcirco habita explicatione de corruptione, fermentationis naturam superest accurate explicare; unde sit CAPUT I. De Causa Fermentationis. LERMENTATIO est motus intestinus particularum insensilium corporis, quod fermentatur cum quodam nisu ad expansionem, &novam elementorum combinationem, quam Peripatetici alterationem vocant, dicitur intestinus tum ratione particularum, quae sunt intinsecae, tum ad denotandum causas hujus motus esse intrinsecas; dicitur per nisum ad expansionem &c. ut distinguatur a motu liquidorum, qui nullam per se efficit liquidi intumescentiam, ideoque observandum quod effervescentia, praecipitatio, coagulatio, &menstruum sunt maxime necessaria ad intelligentiam dicendorum. Est ergo effervescentia ipse motus intestinus cum impetu tamen tumultuque factus, uti videmus in oleo vitrioli, tum cum sale vel oleo tartari permiscetur: praecipitatio autem est descensus particularum alicujus corporis in menstruo aliquo seu liquore diffusi, vel etiam quarumdam partium alicujus liquoris descensus usque ad fundum, ut patet in cupro soluto in aqua forti, vel dum lacti acetum affunditur.