Latin
SECTIO IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 210
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO IV. De Temperamento. CAPUT I. Quomodo fieri possit temperamentum. EMPERAMENTUM definitur congrua dispositio per quam conservatur forma totius. Hanc congruam dispositionem explicant Peripatetici in unione primarum Qualitatum; ajunt enim elementa formaliter non remanere in mixto, sed tantum Qualitates elementorum; sed melius explicatur per ipsa elementa; quapropter sit ASTemperamentum consistit in proportione elementorum. Prob. Dum elementa sunt proportionata ad invicem temperantur, consequenter unum nequit aliud destruere; ergo &c. Prob. ant.