Latin
SECTIO IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 211
Unproofread scanNot analysed yet
Vita hominis consistit in aequilibrio caloris, frigiditatis, humiditatis, &siccitatis; sed ni essent elementa in proportione non possent in aequilibrio servari; cum hujusmodi affectiones praestentur ab elementis; ergo &c. Minor patet; quia major ignis majorem calorem causat; si aqua excedat, majorem humiditatem, ut evidens est, locus enim, in quo est copia aquarum, est humidus; ergo Objic. 1. Proportio stat in indivisibili; sed temperamentum non stat in indivisibili; ergo Resp. dist. min. Medice consideratum conc. physice neg. etsi temperamentum medice consideratum in indivisibili non consistat, unde sanitas laeditur per minimam mutationem, physice tamen, &mathematice consideratum consistit in indivisibili, ideoque ubi primum Animal a temperamento sibi debito leviter, deflectit non statim dicitur aegrum a medicis, sed tantum aegritudo dicitur, quando status corporis labefactatur, insignis apparet laesio in operationibus Animalis Ocjic. 2. Habentes eandem elementariam dispositionem habent diversum temperamentum; ergo &c. Prob. ant. Habentes eandem compositionem, dummodo regiones varient, varie morbis afficiuntur; ergo &c. Resp. neg. ant. Ad app: neg. cons. sed enim accidit ab extrinseco, nempe a conditione loci; proprietates autem corporum non solum pendent ab interna ipsorum structura, sed etiam a dispositione ambientium quod satis liquet ex his, quae observantur in mixtis propter aeris mutationem. Obiic. 3. In mixto non sunt formaliter elementa: ergo &c. Quia argumentum specialem tangit difficultatem; ideoque sit.