Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 213
Unproofread scanNot analysed yet
mixtio est unio alteratorum per ispum Aristotelem primo debent uniri &non corrumpi; alias etiam ipsa elementa, quae sunt corpora simplicia essent mixta, cum per adversarios componantur ex materia, &forma; nec dici potest; quod sit mixtio qualitatum, quia esset mixtio accidentalis; &mixtum accidens constitu eretur; quod ab ipsis negatur; ergo &c. Prob. tertio, alia ratione: Partes remanent formaliter in mixto; sed elementa sunt partes mixti, ergo &c. prob. min. Pars est illa ex qua componitur totum, sed mixtum componitur ex elementis; ergo &c. Major patet in Homine, caeterisque Animalibus; minor conceditur. Confirmatur. In mixtis remanent qualitates elementorum primo &ipsa elementa. Prob. cons. Proprietates non separantur ab essentia; quapropter nullum datur signum evidentius ignis, quam calor, nec magis probatur existentia aquae, quam per humiditatem; ergo &c. Urgetur. Maximum absurdum est dicere ad genetandam muscam quatuor elementa debere formas substantiales amittere, &dent locum uni formae muscae; ergo &c. Objic. 1. Si ignis esset in mixtis, destrueret frigus, sed hoc implicat, alias animal deficeret; ergo &c. Resp. In primis: quod frigus non esset in eadem parte cum igne; sed in aqua, &ideo unum non destrueret alium, sicut in eodem homine secundum diversas partes est calor, &frigus, albus, &niger. Insuper argumentum laborat falso supposito; nam ut ex dictis non obscure deducitur, non datur frigus, &calor formaliter, sed calor per nos stat in motu, frigus in quiete; consequenter partes, quae essent in motu vertiginoso essent calidae, &quae quiescerent, frigidae. Objic. 2. Si in mixtis esset aqua, extingueret ignem; hoc non est dicendum; ergo &c. Resp. neg. major. Aqua enim ignem non extinguit, nisi visibiliter fluat, cumque in mixtis non fluat, sed alligata sit terrae, &aeri, ideoque ignem non valet extinguere. Caeterum vide supra an ignis sit Elementum. Objic. ultimo. Aqua cum mixtis convertitur; ergo non remanet formaliter. Prob. ant. Aqua in vinum convertitur, ut testatur Innocentius III. de celeb. Missae cap. cum Marthae. Resp. neg. ant. Ad app.