Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 214
Unproofread scanNot analysed yet
dico motam olim fuisse quaestionem circa aquam illam, quae ante consecrationem vino miscetur, consuluit autem Episcopus Lugdunensis Innocentium III. ut suam promeret sententiam; Ille vero respondens refert tres opiniones, quarum secunda est sic: Alii dicunt, quod aqua cum vino transubstantiatur in sanguinem, cum in vinum transeat mixta vim, licet physici contrarium assererent, qui aquam a vinoptrartificium posse asserunt separari. Deinde sic suam proen sententiam: verum inter opiniones praecitatas illa probobilior Judicatur, quae asserit aquam cum vino in sanguinem transmutari. Igitur Pontifex suam promit sententiam super difficultatem propositam; at vero de ratione silet, utpote quae erat mere physica, &revera Lugdunensis Episcopus non existimavit, aquam transire in vinum, alias talem quaestionem non proposuisset, cum constet vinum converti in sanguinem. Secundo quia sic melius repraesentatur unio Drvinitatis cum His manitate, aut populi Christiani cum Christo, si supponatur non fieri conversionem aquae in vinum. Contra. Sine conversione non posset fieri consecratio, ergo debet converti. Resp. neg. ant. Quia non est necessaria conversio, ut consaeretur, uti etiam substinet Cardinal. De Lugo d. 4. 5. 3. &ideo ex Conc. Trid. potest poni tertia pan aquae, &potest Sacerdos post infusionem aquae conse crare; Ceterum materia Consecrationis est vinum mirtum aqua, ideo aqua conjuncta vino est materia Consecrationis. Verum tamen est posse aliquam modicam partem aquae converti in vinum, sicut dum pluit Meninflantur. Uvae ex aqua per radices se Septembri, &cum particulis aliorum elementoattracta, miscetur rum, &specialiter quia potest amittere formam, &figuram elementorum.