Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 215-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. An detur temperamentum ad pondus? DRAEMITTENDUM temperamentum aliud esse ad pondus, aliud ad justitiam; primum est temperamentum medium sine ullo excessu elementorum eorumque qualitatum, quo mediante humores semper servantur in aequilibrio: Secundum est temperamentum debitum corpori, cui in estjuxta exigentiam subjecti, quod in unoquoque mixto reperitur; quapropter difficultas tota restringitur ad temperamentum ad pondus juxta ordinem naturae, &pro resolutione sit ASSERTIO. NEGATIVA. Prob. 1. Homo naturaliter mortalis est; ergo nequit &c. Prob. cons. Temperamentum ad pondus est proprium signum immortalitatis; ergo &c. Prob. ant. Mors hominis provenit ex excessu unius elementi supra aliud, quo fit ut contrarii qualitates destruantur, unde mors homini sequitur; ergo &c. Confirmatur. Viventia constituuntur ex partibus haeterogeneis, quae varia temperamenta exigunt; aliae enim excedunt in calore, ut cor, aliae in frigiditate, ut cerebrum, aliae in siccitate ut ossa, aliae in humiditate, ut humores &c. Objic. 1. Christus habuit temperamentum ad pondus; ergo &c.