Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 216
Unproofread scanNot analysed yet
Resp. neg. cons. Corpus enim Christi erat Divinitati unitum, consequenter debuit esse perfectissimum; nos autem loquimur ordinarie de caeteris hominibus juxta exigentiam naturae defectibilis; in Christo autem defectibilis non fuit; unde dicitur oblatus est quia ipse voluit. Contra. Etiam caeteri homines possunt habere temperamentum ad pondus; ergo &c. Prob. ant. A Theologis communiter docetur fuisse in statu innocentiae temperamentum primorum Parentum ad pondus; etgo &c. Resp. neg. ant. Ad app. neg. cons. Nos loquimur in statu naturae corruptae, &infimae; immo argumentum facit pro nobis, quia cum natura amplius non sit in statu innocentiae, &sanitatis, sed infirmitatis; consequenter ejus temperamentum debet esse aegrum; adeoque non ad pondus. Objit. 2. In non viventibus non repugnat dari temperamentum ad pondus; ergo &c. Resp. neg. cons. Disparitas est, quia non viventia ut saxum, lapis, &c. sunt mixta homogenea; plantae autem, &animalia haeterogenea, consequenter exigunt partes diversas ob diversas functiones, &ideo nil mirum, si temperamentum ad pondus non habent. Dices. Ergo saltem in viventibus dabitur temperamentum ad pondus in aliqua parte. Resp. conc. cons. Quia cum sint in vivente materiae partes similares; consequenter quoad partem aliqum potest esse ad pondus; secus tamen quoad totum, quia totum compositum vivens est haeterogeneum. Quaedbi Quaeres: cur mares sint Foeminis calidiores? Resp.