Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 217-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. De Temperamento idoneo ad ingenii excellentiam. ORAEMITTENDUM quatuor a Philosophis complexiones assignari; nimirum sanguineam, in qua dominatur flava bilis, &ideo est aerea, humida, &calida; quapropter sanguinei sunt agiles, &ad omnia paratissimi, mansueti, amatores, hilares, atque urbani, sicut alias molles sunt, &instabiles. Secunda Cholerica, seu Biliosa, &Ignea; quapropter cholerici habent manus celeres, sed ipsis deficit maturitas ad judicandum, sicut firmitas, atque substantia, Tertia Phlegmatica, in qua dominatur phlegma, consequenter est aquea, ideoque Phlegmatici sunt pigri, &tardi; quapropter ad mentis actiones obeundas sunt inepti propter spirituum imbecillitatem. Quarta melancolica, in qua dominatur Atra bilis, &est frigida, &sicca; quapropter terrestris dicitur, &ideo melancolici firmitatem habent, sed frigore nimico torpidi celeritate destituuntur; quibus positis sit. ASTemperamentum idoneum ad excellentiam ingenii est illud, quod coalescit ex melancholia, &cholera. Ita omnes Philosophi recentiores, immo &ipse Aristoteles sect. 30. problem. asserit, Quotquot artibus, aut Philosophia unquam excelluerunt, fuisse melancholicos praescindo tamen in praesenti an melancholia sit specialis humor in homine, cum de hoc infra de humoribus. Prob.