Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 218
Unproofread scanNot analysed yet
Quia ob bilem facile apprehendunt, velociter discurrunt, motu agiles, &acres sunt; ob melancholiam vero animum ab externis revocant, &in se totum colligunt, ac proinde quae apprehendunt, diu meditantur, nec non constanter, &sincere judicant, ergo &c. Confirmatur. Sola melancholia non sufficit ad ingenium. Quia melancholici tantum habent colorem iuridum, vel plumbeum, suntque male coquentes, stupidi, formidolosi, solitarii, suspiciosi, &ad insaniam facile proclives. Roboratur: Habentes temperamentum ex melancholia, &cholera, sunt natura sicciori praediti, consequenter carent recrementis, quae spiritus conturbant, &obnubilant. Insuper &atrabile generantur spiritus tenuissimi, ac lucidissimi, qui mirifce ad opera mentis deserviunt, ergo &c. Objic. Complexio sanguinea abundat calore, &humiditate, quae fovent actiones vitales; ergo intellectum, maxime in senibus. Resp. Complexionem sanguineam esse aptam ad ictiones vegetabiles non tamen intellectuales, qua nimia pinguedine spiritus praefocantur. Contra. Sanguinei, &biliosi habent acrimoniam, &ceergo &c. haec enim maxime ingenio &celeritatem, deserviunt. Resp. neg. conseq. Licet ingenio maxime deserviat celeritas, quia tamen in sanguineis deficit maturitas consequenter temperamentum sanguineum non est totaliter idoneum ad excellentiam ingenii.