Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 22
Unproofread scanNot analysed yet
Nec mihi objicias potuisse Americae notitiam habere eo, quod ultra fretum Herculeum permeassent, quia, ut dixi, vix a conspectu littoris recedebant, &maximus Oceanus interponitur inter Africam, &Americam, &de facto veteres multa saecula ante Christophorum Columbum notitiam habuerunt Insularum Canarium, &Capitis viridis, nullam tamen Americae; imo Lusitani, &Angli, qui sunt ultra fretum Gaditanum, nullam habuerunt cognitionem Americae, quamvis peritissimi in arte nautica; non sufficit ergo pertransire fretum Gaditanum, ut inferatur notitiam habitam fuisse Americae. Objic. 2. Apostolorum historia refert Divum Thomam ad Indiam pervenisse, ergo ad Americam. Resp. Divum Thomam praedicasse Evangelium in India Orientali, non autem in Occidentali, ubi est America. Nam ad Persas, Brachmanes, &Parthos aliasque finitimas regiones profectum narrant Histo rici. Imò Nicephorus lib. 2. cap. 40. ad Taprobanam usque Insulam pervenisse ostendit. Quibus agnoscimus nonnisi in Orientales Regiones, Asiam videlicet fuisse profectum, non vero in Occidentales. Verum non desunt probati scriptores, qui saltem ambigunt, an D. Thomas unquam in Regionem, quae vulgo India Orientalis dicitur, reipsa discesserit. Idem dico de caeteris Apostolis. Contra. Testatur sacra Scriptura in omnem terram exisdibzy G Google exisse sonum eorum; atqui nisi in Americam migrassent in omnem terram non exisset sonus eorum, ergo in Americam migrarunt. Resp. 1. Cam Chilindero Osorio seniore Cajetano irenech illa verba intelligi de Coelis, qui suis influentiis omnibus Mundi partibus se manifestos reddunt, sed quid quid sit de hoc Resp. 2. Cum S. Augustino Epistola 80. ad Hesydium, ubi dicit Paulum accepisse praeteritum pro futuro more prophetico propter rerum certitudinem, quemadmodum &David. Hic loquendi modus saepe invenitur in Sacris Scripturis; legitur enim Cap. 21. Foderunt manus meas, &pedes meos. Quod tamen scimus, nisi post longum tempus evenisse.