Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 23
Unproofread scanNot analysed yet
Hujusmodi inter pretatio non solum est Divi Augustini, sed etiam Strabonii, Scoti, ac demum Angelici Doctoris Divi Thomae, qui ait. Nulla ratio est adferendi excusationem infidelibus per hoc, quod erant futurum audituri. Resp. 3. Cum eodem S. Thoma 2. 2. q. 106. art. 4. ad 4. ubi asserit: Paulum affirmare fuisse in toto Orbe terrarum Evangelium praedicatum, non per ipsos Apostolos, sed per famam, &sparsum aliquem Evangelii rumorem Vult igitur S. Thomas fuisse praedicatum Evangelium in toto Orbe terrarum nobis videlicet cognito. Quinimo Resp. 4. Cum Estio, &Bellarmino l. 3. de Romano Pontifice ly in omnem terram, intelligi universum Romanum Imperium, quod propter sui magnitudinem universi Orbis appellationem promeruit juxta illud Lucae 2. Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus Orbis, &in actis Apostolorum habetur: ex omni natione, quae sub Coelo est. Denique respondeo in omnem terram exisse sonum Apostolorum non immediate per ipsos Apostolos, sed per eorum Successores, non simul, sed successive, adeo ut ante saeculi consumptionem Evangelium ubique promulgatum, fiat unum Ovile, &unus Pastor, &tunc fiet consummatio juxta illud Matth. 24.