Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 220
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. De Aetatibus. VIOMINUM temperamenta per illorum periodos variantur; dum enim animalia vitae stadia percurrunt, varias subeunt mutationes aetatum. Itaque aetas tripliciter sumitur; primo pro mensura temporis; secundo pro vitae humanae circulo centum annorum spatio definito; tertio pro spatio vitae, qualecumque sit illud; tandem rigorose pro parte durationis vitae, in quo aliqua insignis mutatio in corpore accidit: in qua acceptione sumitur in praesenti, &Dividitur in infantiam, pueritiam, pubertatem, adolescentiam, juventutem, virilitatem, &senectutem hoc ordine, ut a prima die nativitatis usque ad tertium annum habeatur infantia: ab anno tertio usque ad 11. vel etiam 12. in mulieribus, &15. pueritia; insuper usque ad 18. pubertas, a 18. usque ad 21. juventus, quae durat usque ad 25. a quo usque ad 50. habetur virilitas, quam sequitur senectus usque ad finem vitae. Infantes sunt humidi cum excessu, &caridi moderate; quapropter carnes habent molles, &corpus laxum; quare eorum ossa cerea esse videntur, &ratio est, quia ex materia fluida formantur, &nutriuntur, &hinc est, quod insantes facile convulsionibus tenentur ligati, quia nervorum sistema est admodum delicatum Item saepe rident dormiendo, quia motus humorum moderata sua acrimonia leniter titillando risum excitat; quod in vigilia non contingit ,quia sensus circa objecta externa occupatur.