Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 221
Unproofread scanNot analysed yet
Pubertas a pilorum in pube eruptione dicitur. ipsa vox fit gravior &asperior: robur corporis augetur, &hominum corpora incipiunt esse aperta ad propagationem, licet puberes debeant se a Venereis abstinere, ut possint robur corporis accipere. In mulieribus pubertatis initio vasa sanguinea laxantur, &viae aperiuntur, quibus menstruus sanguinis profunditur. In juventute fiunt notabiles corporis mutationes in ipsa amplius non fit corporis incrementum; cum pars primaria fibrarum magis solidatur, &ideo corporis exercitia melius exercentur; pariter in ipsa sanguis fit calidior, &partes solidae frigidiores, eo quia magis durantur, &exsiccantur. In virilitate autem, seu aetate consistente, corpus conservatur in eo statu, quo erat in fine juventutis. In senectute tandem, omnia sensim decidunt, in deterius ruunt, &viribus collapsis, animi etiam deficiunt. Triplex autem status in senectute consideratur; primus, quo insignis adhuc noxa non deprehenditur; secundus, in quo insignis unius, vel plurium facultatum imbecillitas prodit; tertius tandem, in quo omnia collabuntur: hinc fit, quod ob caloris tenuitatem in senibus alimenta non bene concoquntur &ideo facilius jejunant, quam adolescentes; hinc in senibus est temperamentum frigidum, &ideo calore in ipsis deficiente juxta naturae leges omnibus incurrit moriendi necessitas, a quo nemo immunis evadere potest.