Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 226
Unproofread scanNot analysed yet
Objic. 1. Corpus organicum exigit animam cognoscentem, sed tantum organizatio sufficit ad animam cognoscere debita, quae spiritus animales, &cerebrum importat, ut constat inductive, discurrendo per singula viventium genera, qua ratione Aristoteles astris, &plantis animam tribuit, sed Plantarum corpora sunt organica: ergo &c. Resp. neg. maj. Non enim quaelibet organizatio sufficit ad animam cognoscentem, sed tantum organizatio debita, quae spiritus animales, &cerebrum importat, alias etiam horologium, &magnes cognitionem haberent. Objit. 2. Omne agens propter finem agit per cognitionem, sed plantae operantur propter finem; ergo habent cognitionem. Resp. neg. min. Licet enim plantae ad suum finem perveniant, &in finem agant non propterea operantur propter finem, quia in finem diriguntur ab Auctore naturae, &non sibi statuunt per cognitionem finis. Objic. 3. Plantae discernunt alimentum sibi proprium, &per organa debita distribuunt juxta partium exigentiam: ergo &c. Resp. Haec omnia perfici solo mechanismo, sicut &in ipso homine sine cognitione peraguntur, Chylosis, Chymosis, nutritio &c. ut infra examinabitur.