Latin
SECTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 227
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO II. De proprietatibus Plantarum. CAPUT I. Explicantur proprietates Plantarum. PRINCIPALIORES Plantarum proprietates sunt calor, humiditas, siccitas, sapor, odor, atque virtus: Prima igitur est calor, qui inesse plantis negari non potest, cum sine ipso, nec succus attrahi; nec percolari, aut praeparari possit, ideo in Plantis dantur particulae igneae, &materiae aethereae: Insuper requiritur in plantis calor ad alimentum in propriam substantiam convertendum; in eo autem consistit, ut particulae igneae colligi possint, &sic collectae majorem afferunt calorem; sic vinum dicitur virtualiter calidum, ita Piper; Pyrhetrus, quia sumpti in cibum; corpus vehementer afficiunt, &quasi inflammant. Frigidae autem Plantae ab opposito dicuntur; quaedam enim Plantae talis sunt indolis, ut multum humorem subtilem contineant; cujus subtilissima corpuscula in percolatione ignem dividunt; hujus generis sunt, Pruna; Acacia, flores Rosarum, Cicuta &c. quae hominem sua frigiditate torpentem reddunt. E contra illae dicuntur siccae, quae habent exsiccare, vel quia adeo laxantur pori, ut totus fere humor per poros effluat. Sapor in fructibus habetur a mole, duritie, laxitate, asperitate, atque subtilitate corpusculorum, quae in percolatione, componuntur disponuntur, figurantur, exeunt, concrescunt, atque stricantur, &consequenter fit fructuum sapor; ideo plantae suos habent sapores, secundum majora, vel minora, levia, vel aspera, mollia, vel dura, corpuscula, quae varie fibras organi gustus afficiunt. Quod dixi de sapore, idem proportionaliter dico de odore; sicut enim sapor in salibus, &corpusculis inest, quae linguam diversimode afficiunt, ita odor in tenuissimis halitus filamentis diffunditur, quae fibras olfactus pulsant, stringunt, implicant.