Latin
SECTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 228
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc fructus maturi sunt odoratiores, quia succus optime percolatus facillime exhalat, unde &odoratiores flores tam facile marcescunt, quia perennem odorem exhalant. Color in fructibus, foliis, floribus maxime oculis fit conspicuus; &redduntur admiratione dignae varietates illae colorum, quae in ipsis cernuntur. Proveniunt autem ex diversa percolatione succi nutritii, qui diversimode concrescit, &coagulatur, unde reddit superficiem ita dispositam, ut lux in illa reflectens, colores causat juxta regulas reflexionis efficientis colores. Virtus in Plantis ex varia particularum salinarum combinatione oritur, prout magis, vel minus aptae sunt ad calorem excitandum, vel sistendum, de quibus ex professo in Botanica pertractatur.